monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 7
Pro tribus igitur testimoniis, quae tibi, si de Scriptura sancta reperirem, dicebas posse sufficere: ecce septem testimonia dedimus. Quis ergo sustinebit Origenis ineptias? ut non gravius aliquid loquar, et similis efficiar vel ipsi vel discipulis eius, qui audent in periculo animae suae asserere, quodcumque eis in buccam venerit, et magis iubere Deo, et non ab eo vel orare vel discere veritatem. Quidam enim eorum dicunt, quod imago Dei, quam prius accepit Adam, illo peccante, perierit. Alii suspicantur corpus, quod Filius Dei habiturus esset ex Maria, ipsum esse imaginem conditoris. Nonnulli animam esse imaginem, alii sensum, alii virtutem: isti baptisma: hi, quod homo ad imaginem Dei dominetur omnibus, ebriorum more haec vel illa ructantes, quos oportebat tantum effugere, discrimen, nec negare quae loquitur Deus, et credentes simpliciter salvos fieri, Deoque concedere donationis suae certam et veram scientiam, in qua potissimum parte homines condiderit ad imaginem et similitudinem suam. Qui haec relinquentes, multis se quaestionibus implicacarunt, et per has in coenum demersi sunt peccatorum. Nos autem, dilectissime, credimus his, quae locutus est Dominus, et scimus, quod in cunctis hominibus imago Dei permaneat, ipsique concedimus nosse, in qua parte homo ad imaginem Dei conditus sit. Sed neque illud, quod quidam in epistula Ioannis legentes non intelligunt, quemquam decipiat, ubi loquitur: 'Nunc filii Dei sumus , et nescimus quales futuri sumus. Novimus autem, quia cum ille revelatus fuerit, similes ei erimus. Videbimus enim cum sicuti est' . Hoc enim propter gloriam, quae ibi revelanda est sanctis eius, dictum est: sicut et in alio loco legimus: 'A gloria in gloriam' : cuius gloriae iam in isto saeculo sancti arrabonem et portiunculam susceperunt. Primus eorum Moyses, cuius fulsit facies valde, et radiabat veluti fulgor et sol. Secundus Elias, igneo curru raptus in coelum, et ignis detrimenta non sentiens. Stephanus lapidabatur, et faciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur. Hoc autem quod in paucis diximus, de omnibus intelligendum est, ut impleatur illud quod scriptum est: 'Omnis qui sanctificat semetipsum, inter beatos numerabitur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt' .